라틴어 문장 검색

Eduxerant Batavi turrim duplici tabulato, quam praetoriae portae (is aequissimus locus) propinquantem promoti contra validi asseres et incussae trabes perfregere multa superstantium pernicie.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 30장1)
hic ut e navi egressus est, quamquam Theramenes et Thrasybulus eisdem rebus praefuerant simulque venerant in Piraeum, tamen unum omnes illum prosequebantur, et, id quod numquam antea usu venerat nisi Olympiae victoribus, coronis laureis taeniisque vulgo donabatur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 3:1)
ad primum tumultum lecticari cum asseribus in auxilium accucurrerunt, mox Germani corporis custodes, ac nonnullos ex percussoribus, quosdam etiam senatores innoxios interemerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 58장 3:5)
hoc puppium intervallum antemnis asseribusque validis deligatis superque eos pontibus stratis, qui militem sustinerent, inpleverant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 18:1)
Unci quoque et falces ex isdem asseribus dependentes aut propugnatores aut ipsa navigia lacerabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 29:1)
"ferit hic cubito, ferit assere duro alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III97)
sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est Tongilii, magno cum rhinocerote lavari qui solet et vexat lutulenta balnea turba, perque forum iuvenes longo premit assere Maedos empturus pueros argentum murrina villas;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII58)
Ut canusinatus nostro Syrus assere sudet Et mea sit culto sella cliente frequens;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXII3)
alias vittarum extremitates dicit, ut fit longae taenia vittae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2694)
taenia vittae taenia est vittarum extremitas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3521)
fit tortile collo aurum ingens coluber, fit longae taenia vittae innectitque comas, et membris lubricus errat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 16:4)
hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:1)
postremo asseres ferreo unco praefixi - harpagones vocat miles - ex Punicis navibus inici in Romanas coepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 125:1)
asseribus falcatis detergebat pinnas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 54:1)
falces ancoris ferreis iniectis in interiorem partem muri trahentes asserem praefringebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 55:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION